Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.6.1 Cic. Fam. 8.6.4 (English) >>Cic. Fam. 8.7.1

8.6.2 quid mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror oblitum. non est iam tempus plura narrandi; unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa. denique invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat. neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret.

8.6.3 Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. consules autem habemus summa diligentia; adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat.

8.6.4 sed dici non potest quo modo hic omnia iaceant. Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset. si Parthi vos nihil calficiunt, nos [nihil] frigore frigescimus. tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. hoc sic nuntiatum est.

8.6.5 quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur. levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem agrariae Rulli et alumentariam, quae iubet aedilis metiri, iactavit. hoc nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi. amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. de Dolabella integrum tibi reserves suadeo. et huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit. turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.6.1 Cic. Fam. 8.6.4 (English) >>Cic. Fam. 8.7.1

Powered by PhiloLogic